- AROLA
- I.AROLAvulgo Arool, Urbs Moscovae Australis Iuxta Occam fluv. 40. milliar. Germanic. a Moscua Urbe.II.AROLAvulgo Arr, fluv. Helvetiorum, fontes habet prope ortum Rhodani et Ticini, ex monte D. Gotthardi; dein auctus fluviis Sanâ, Orbâ, Emmâ, Ursâ et Limagô, rigatisque Thunô, Bernâ, Solodurô et Arolae burgô, infra Aquas Helveticas Rheno miscetur, prope Waldshutum oppid. Hinc Argous vel Aragouva, quasi Arolae ager, vulgo Argovia, nomen habet. Etiam Ararim aliquando hunc fluvium dictum esse, docet hadr. Vales. ex Notkero Balbulo Monacho Sancto-Gallensi, circa A. C. 912. defuncto, qui in Martyrologio Saloduri meminit his verbis: Kal. Septembris Natalis S. Virginis Verenae, Thebaeae genere: quae iuxta Ararim fluvium, non longe a castro Solodoro habitavit, in specu artissimo. Quae forte ratio, quod in Germania Ararim locaverit Virg. Ecl. 1. v. 63. Germanica appellatio huius fluvii Ar est, ex veteri linguae Celticae vocabulo Ader contracta, quod hodieque venam significat: Quid aliud enim fluvii, quam terrae venae? vide Dan. Eremitam descr. Helv. Vide et Arula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.